Restitutio
`Videtur quod non sit necessarium ad
salutem quod fiat restitutio eius quod ablatum est. Quod enim est
impossibile non est de necessitate salutis. Sed aliquando impossibile
est restituere id quod est ablatum, puta cum aliquis abstulit alicui
membrum vel vitam. Ergo non videtur esse de necessitate salutis quod
aliquis restituat quod alteri abstulit.
Praeterea,
committere aliquod peccatum non est de necessitate salutis, quia sic
homo esset perplexus. Sed quandoque illud quod aufertur non potest
restitui sine peccato, puta cum aliquis alicui famam abstulit verum
dicendo. Ergo restituere ablatum non est de necessitate salutis...´
Geen opmerkingen:
Een reactie posten